Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[318]
vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas
nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta,
[p. 1097]
aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem
Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus
in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum
autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur
illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse
praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut
ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe
absum, sed ut laborem et industriam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.